
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Perillustris Domine Secretarie Domine Mihi Sing colme.! Cistas nuper non transmisi, quia D. Sandator, quem non tantum requisio eram, sed etiam enixis precibus iterum ac tentio rogaveram illas se transmittere non posse dixit. dabo operant ut quamprimum illas accipiat, et si aliter fieri non posset, aere meo conducam occasionem, tanto nempe flagro desiderio videndi evolvendique praeclaros illos Graji Latinique Sermonis Auctores. Libros de Rebuspublicis tractantes nuper non transmisi omnes, nam dispersi adeo fuerant, ut reperire omnes non potuerim, perlustrata impraesentiarum magna cum diligentia tota Bibliotheca 6. alios ejusdem argumenti inveni Libellos, proxima occasio hos quoque adferet. Clarissam in 8. Tomis pridem adlatam esse credo. humillimo Servus ex Bibliotheca 20. Marty 1782 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820