
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Pictor Josephus Hutel duas effigies in Arcula ad me attulit, demonstrando Camerarii Joannis Pauli Kligor Literas, ex quibus cerno sibi pro labore accordatos haberi Viginti quatuor Aureos, illos ei urgenti uti et in Summo Telonio, ac tricesima ex positos 32 xros exolviet Arculam ad Excellentiam Vestram perferendam solicitus eram transponere, sed Diligantur jam descenderat, et ubi alias Budenses et Pestienses Aurigae solent condescendere, nulla nacta secura occasione, usque quo aliqua occurerit, apud me detineo, sub in de quoque in magnas gratias enixe devotus, jugi cum cultu persisto Excellentiae Vestrae Viennae 15 Xbris 1778 Georgius Bernarth |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820