LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [990]

990 
Bernáth
György
báró
Zajezdai
Patachich
Ádám Sándor
Bécs
1770-12-23
Kalocsai Főszékesegyházi Könyvtár
ms. 447.

Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Liber Baro Archi Episcope

Domine gratiosissime

 

Solicitudine novationis cujus piam praeter mentem Excellentiae Vestrae circa Insignia interventurae, ne eveniant manes Expensae, cum primis quod circa implexas Literas nonulla audiverim ex [...] eo intellecto, quod labor nulli opificum sit delatus conquievi, exhibita Angustissimae Nota fere 14 diebus irresolute in Aula haerente, usque quo nudius tertius sub noctem feliciter prodiret, ut citra Taxae Solutionem omnia sumpti Majestatis sacratissimae fierent, Paradigmate illico ad Professionistam in curationem ex misso de collationalium expeditione jam agitur.

Magno varadiensis Episcopatus negotia Commissionaliter lapsa hebdomada sunt revisa, in Propositionem abiverunt, remote audio Transylvanum  Episcopum (..) evocari num reipsa ita re rea habeat, certitudinem non habeo. In reliquo in magnas gratias enixe devotus, jugi cum cultu persisto

Excellentiae Vestrae

 

 

Viennae 23 Xbris 1770

Latin
2025-08-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820