
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Excellentissime Illustrissime ac Reverendissime Domine Liber Baro Archi Episcope Domine gratiosissime Suppono hactenus Excellentiam Vestram insignis benignum Privilegium per Diligantur percepisse non secuss & meas praevias, quibus mediantibus demisse retuli, intermedio tempore emersa; In se clementissime assumente Majestate Sacratissima Fabrinae crucum sumptus, dignoscere gratiosissime dignabitur, me per Hellmar nihil agere posse, nisi ut per secretarum solutionum [...] adurgeam adpromptationem, et transpositionem. Id, quod facere non sum intermissurus. In reliquo in magnas gratias enixe devotus, jugi cum cultu perenno Excellentiae Vestrae Georgius Bernath Viennae 25 Januar 1780 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820