
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Excellentissime, Illustrissime, ac Reverendissime Domine Liber Baro Archi Episcope Domine gratiosissime! Excellentia Vestra non disposuit super extrahendo de benigne collata Cruce Diplomate; Quaestionem Ego posui: quid gratiose jubeat? De sportulis praenumerandis accepi; Illas Serie isthic demisse annexa praenumeravi; ex Domino Secretario Jablanczy novissime intelligo, me nihil ad id cooperante, benigni Diplomatis Conceptum appromptatum haberi, Referendarii Illustrissimi Domini Győri adventum, expeditionem revidendam operiri; Pro decoro Familiae, si Excellentia Vestra cupit illud expeditum haberi, extrahetur, sin minus, in Perkata existens titulatus Dominus Referendarius faciet, quod interea Excellentiae Vestrae gratiose disponere libuerit. In apertum Bellum, flamma non exarsit: Tyrones Milites ex Germanicis Provinciis diligenter, et magno quidem numero adducuntur, et ad suas stationes promoventur; ex castris prorsus nihil auditur; Hordei, Avenae Transportus ex Hungaria, ad hujas Magazinum, fere jam Sunt absoluti. Ac penes hanc notitiam me in magnas gratias, et praepotens Patrocinium enixe devoveo, ac jugi cum cultu, emorior Excellentiae Vestrae [...] Georgius Bernáth Viennae 6 Maji 1778 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820