
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Exordias praesentem ab imploratione benignae veniae, si ab ingressu praesentis Anni usque ad hodierna diem longum forsan servavi silentium cum enim in agitato hactenus Negocio istius suffragareatus principalis illius directio concredita videretur consultissimo Domino de Bernath agenti Viennensi, et cum (...) frequens meum intercessit Literarum commercium, Excellentimus Vestre Reverendissime, ac Illustrissimo Domino neo Episcopo suffraganeo (ut reiterate supplicavi vide Domino agenti) communicandum; a scribendo hinc me abstrinui, ne duplici, ac inutili Literarum (...) afficerem, et ipsam Excellentissima Vestra Reverendissimam, et praefatum Reverendissimum Dominum Colocheniensem Episcopum Carolum Franciscum Palma. Negocio ante hujusmodi intra spatium quatuor dierum et fine suum, concitato calcare, perducto. Et ante omnia participans usque et de praeterito Mense Februari ex parte praelaudati Domini de Bernath expeditos ad mefuisse florenos centum octo, et X. 24. centum videlicet florenos in solutiones gratiosi annualis Honorarii, per Excellentissima Vestra Reverendissimam pro decurso anno 1780 generosissime mihi impertiam, caeteros vero florenos octo, et X. 24. in reintegratione totidem a me exposit ad obtinenda prorogatione Indulti pro retentione Seu: P. Michaelis Wilke; plenasque, ac immortales ingenite Sue cordialitati, et Benignitati referens gratias: subjungendum Secundo Loco habeo, quod recapto in Decursu mox elapse hebdomade, et ex parte itidem praelaudati Domini agentis de Bernath, informativo processu Sacre Nunciatus Viennensis super qualitatibus Reverendissimi Domini mei Francisci Caroli Palma, (...) immediate praesentato prius Eminentissimo de Hertzan qua Protectori, inde summo Pontifici, aliisque debitis in locis; et quod plus est, favorabiliter, et fortunate in ipso die adventus (..) Processus, indicto per eundem summum Pontificem concistorio, celabrando, et de facto celebrato die lun.. 12 decurrentis aptis, totum Negocium completum, absolutumpue in eodo unico concistorio remansit, tuta impressam propositione, cuius duplex accluditur in praesenti impressum exemplar, cuius primus inservire pro Excellentia Vestra Reverendissima, alterum vero pro Domino Palma, cum quo et gratulor, et majora in die apprecor, supplicans Excellentissima Vestra Reverendissima, ut obsequentissima mea ei (...) obsequia. Facta sic, et stante praemisso, ut supra habito consistorio, mihi facultate devenienti ad expeditionem Bullarum ostenti tituli in partibus, opportunarumque dispensationum, processi et actualiter concitato aeque calcare (pro effugiendo ingressa vacationum Paschalium) processo ad expeditionem earundem Bullarum, quas cum sequenti Tabellario (ut omnino spero) transmittam ad Excellentia Vestra Reverendissimam. Integre earundem Bullarum impense, comprehensis Proponis solutis Pape, Cardinali Auditori sanctissimi, et Cardinali ab Herzan, Decro praecedenter expedito pro confectione processus, aliisque decris pro retentiones Canonicatus, dispensatione ex defectu doctoratus, et assignatione congerum, et comprehensioa pluribus Extraordinaria ad accelerandoa Expeditione, adscendunt at scuta romana s10. Unde cum a (...) Domino de Bernath in duobus vicibus receperim summa scutorum 34 (...) Romane traham consequenter supra eunde Domino de Bernath nova cambiale schedulam pro residuali deficiente summa scutorum 268: iuxta ordine mihi datum ab ipso Domino de Bernath. In concistorio ut supra sub externa die habito, praeter (...) Colophonienses ecclesiam in partibus, proposite extiterunt plures alie Episcopales Ecclesiae, necnon Quinque Ecclesiensis, Varadiensis, et Transylvaniensis. Hic vero summus pontifex post Dominicam allis discedet ab hac urbe, nisurus etiam in hoc anno novum suum insigne suspectum opus exsiccationis Paludum pontinarum, post decem tamen dies revertetur ad hanc eandem urbem. [...] Rome 4 aprilis 1781 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820