
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Heri que fuit dies 25 decurrentis Decembris, et sic solemnissima dies Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi, expleti Pontificalibus cum solemni Pontificia Missa celebrata de stylo per sanctitatem Suam in Templo Vaticano, convocavit idem summus Pontifex extraordinariissimum Consistorium, quod habitum fuit in Sacraris ejusdem Vaticani Templi, et in quo tum Pontifex, tum Cardinales, ceteriqua interfuerunt Sacri suppellactilibus induxi. In hoc vero Consistorio Summus Pontifex Solemnissima forma, et Cardinalibus, et universo Orbi manifestavit solemnum retractationem notissimi Febronii qui abjurando commissos errores in suis desuper impressis Libri, declarat, et faretur arsomnes erroneos, falsos, et unice directos, ad dextructionem vere catholice Fidei, quam ipse Febronius unice amplecti, et sequi intendit. Unde Sanctitas sua in publicatione hujusce specialissime pro catholica Fide notitie declaravit ulterius hujusmodi singularissimam Divinam Gratiam principaliter recognoscere ex cooperatione Eminentissimi, ac Celsissimi Trevirensis Electoris ac Archiepi, ad quem idcirco immediate date fuerunt Apolice Litere in forma brevis cum debita gratiarum actione, et in eodem Divi Petri Templo expedite. Hanc eamdem quocirca singularissimam notitiam ex debito mei officii participans Excellentissime Vestre Reverendissime festino Calamo, et in plena veneratione subscribor. Rome. 16. Decembris 1778. P.s. Non adhuc quidquas audivi, et intellexi Re meo (...) D. Andrei Fogarasi, illiusque adversus, et Status salutis. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820