
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Illustrissime ac Reverendissime Domine Domine gratiosissima
Deprecor humillime, quod ultimis illustratis vestraead me datis literis tam tarde respondeam. Eram longiore tempor apud Excellentissimum Dominum Episcopum meum ad S Hippolyti, unde non nisi paucos ante dies rediveram, ac in adventu meo literas Illustritatis vestrae repereram. Defectum operis De Bure quod attinet, sequentia respondenda habeo: Apud me, dum libros ultimo missos ad cistam composneram nullus operis hujus tomulus remansit, non acceperam ab illo, a quo emeram plures quam 7. Tomos, nec investigavi ulterius, an opus hoc his Tomis perfectum sit, cum ipse Illustritas vestra in epistola, qua librum hunc a me emi petierat adnotaverit. De Bure 7 vel 8 Dom. Nunc is, agno emeram longius iter in Italiam pro coemendis iterum libris instituit, vix ante Novembrem reversurus ut primum rediverit, illico eidem rem exponam, et si scripseram jam pridem de libro hoc, quam inter reliquos etiam emi petierat, inventum a me esse defectuosum cum in catalogo manuscripto 4 Tomi adnotati fuerit, ego autem non nisi 3 a venditore acceperim. Nunc accuratius investigando, reperi opus hoc ac ipsa non nisi 3 tomis constare in cujus ultimo omnino finem operis totius, et indicem 3 Tomorum adnexum inveni, itaque cum 4 floreni. et non nisi opportunam transmittendi occasionem exspecto. Queis me ulterioribus gratiis humillime commendans persevero
Illustritatis vestrae viennae 29 July |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820