literas tam de dato 24. Marti ad me exaratas cum adnexa Pontificia Declaratione finali ad clerum Gallicarum data, quam et illas quibus ad postremas meas literas sub die 18. prioris mensis Aprilis respondere dignabatur accepi, et tam pro facta in utrisque novorum comunicatione gratias .... ago. Domino abbati Eölbei ac Domino professori Gabrieli Nagy desiderato libros per filium Dominae Vestrae coemptos atque Suae Excellentiae Comite Szechenyi huc adferendos esse, motum reddidi, qui sicut libros auide praestolantur, ita quamprimum eorundem pretium cognouerint cum debita gratiorum actione prima oblata opportunitate transmiten [...]

