LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [945]

945 
kőszegi
Rájnis
József
http://mek.oszk.hu/01100/01149/html/rajnis.htm
Szily
János
Győr
Szombathely
1787-03-27
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Ld 14.

Illustrissime Domine!

 

Post superatam duorum mensium gravem infirmitatem pristinae valetudini restitutus, Virgilium a me in linguam Patriam translatum perpolire coepi, quem Illustritati Vestrae dedicare cuperem. Pars prima ita parata est, ut hoc anno typis exprimi possit; verum sumtus necessarii desunt. Via praenumerationis per imprudentes quosdam Autores, qui promissis non steterunt, obstructa est: ipsemet vero, praesertim post multas expensas tempore infirmitatis meae, ita egeo, ut nunquam antea, proinde tanto sumtui nequaquam sufficio; nam in chartam, atque impressionem 300 floreni erogandi forent, quorum saltem dimidium, id est 150 florenos Typographo in antecessum persolvere oporteret. Rogo igitur perdemisse Illustritatem Vestram, ut ceteris in me collatis favoribus, ac beneficiis hoc quoque adjicere, et operis hujus impressionem subsidio aliquo promovere dignetur, meque certiorem reddere, quid hac in re spei habere possim? - Hoc porro impresso opere inposterum nemini molestus esse cogar: e divenditis enim exemplaribus tantum redibis pecuriae, quantum pro reliquis operis hujus partibus imprimendis sufficiet. Pro idea aliqua primae partis adnecto hisce literis Eclogam V.  in cujus versione haud parum difficultatis expertus sum. Commendo me Illustritatis Vestrae gratiis, ac favoribus.

Jaurini 27 Martii 1787.

2025-01-17 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820