LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
https://hu.wikipedia.org/wiki/Molnár_János_(jezsuita_tanár,_1728–1804) |
Reverendissime Domine Abbas et Canonice mihi colendissime! Maximi facio singularum Reverendissimae Dominationis Vestrae in me affectum, quem tum alias, tum vero novissime per amicam Hungarico idiomate concinnati opusculi sui in aestimatissimis litteris de dato 8-ae prioris mensis Martii factam communicationem testari dignabatur. Certe quemadmodum ipsum originale opus, quod Reverendissima Dominatio Vestra in compendium redegit, quodve ego germanice editum prae manibus habeo, elegans est dignumque ut plurium manibus teratur, quo perversa modernorum Principia dedoceri valeant, ita compendium quoque illius per Reverendissimam Dominationem Vestram Hungarice redditum gratissimo animo suscipio, atque tam pro defensione Religionis Catholicae, quam pro Linguae nostrae Patriae cultura impensum Reverendissimae Dominationis Vestrae conatum non possum non maximopere laudare. Cuperem ut Reverendissima Dominatio Vestra Sabariam semel ad me inviseret, fors complures producerem libros, qui ejusdem probationem ac laudem obtinerent, a quo enim Clerum Juniorum sub educatione propriam recepi, continuo erigendae Publicae in Seminario Bibliothecae intentus eram, ad quam non tantum omnes meos libros transluli, verum alios etiam, et quidem in quo-vis scientiarum genere peculiares comparare studui, prout aciu etiam, selecta ejusmodi opera sollicite perquiro. Nunc aedificio novae C. Ecclesiae meae occupor, cujus Sanctuarium hoc anno cum Divina gratia sub tectum deducere intendo. Caeterum me expertis aestimatissimis favoribus commendo et peculiariter cultui persisto... Joannes Szily
|
Közli: Géfin Gyula, Molnár János szepesi kanonok és Szili János szombathelyi püspök két levélváltása, Győri Szemle, 1932, 131–136. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820