
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Cum ingenti Romana Urbis jubilo die 13 modo currentis mensis Junii circa horam vespertinam 23tia Urbem hanc Sua Sanctitas Pontificia felicitor ingressa est; Quamors autem Adventum summi Pastoris et Principis sui amantissimi exquisita cum pompa, et Romanis digna cum magnificentia excipere paraverint non solum Romani Cives, Caetusque Cardinalium, sed etiam exterarum aularum apud aulam Pontificiam Legati; nihlominus tamen, quia Sanctitas Sua Romano gubernio iteratis vicibus intimare dignata est, et expressis nunciis interdicere, ne ulli sumptuosi apparatus occasione adventus sui Romae fierent, nihil omnino praeter currum numerosissimas catervas usque ad locum Ponte Molle dictum, et ultra Suae Sanctitati obviam effusas, et innumerabilem populi multitudinem latera viarum undique stipantis in ingressu summi Pontificis videre licuit. Solis duobus Cardinalibus Antonelli, et Cardinali Decano Albani indultum fuit, ut Sanctitati Suae ad distantiam unius horae ante muros occurrerent, Caeteri vero tum Principes tum Cardinales ea loca hinc inde occupabant, ex quibus Pontificem conspicere, et Apostolicam beneditionem accipere commode poterant. Ubi ad dictum locum Ponte Molle perventum est, Sua Sanctitas dimissu curru viatico, illum conscenderat, quo summi in Forma semipublica vehi solent sique passsu mediocri inter hilares populi acclamationes ad Basilicam Vaticanam usque processit, ubi a Sua Celsitudine Regali Cardinali ArchiPreasbitero York e curru amabili amplexu exceptas, junctisque brachiis, et oculis ad populi piu jubilum, volarumque solum vorantibus in dictam Basilicam fuit introducta, in eaque exhibita primam Adoratione Illustrissimo Sacramento, et praestito osculo Cathedre S. Petri, nonnullos ex cardinalibus ad amplexum, manusque osculum admisit, ac postea Palatium Vaticanum conscendit, ibidem usque ad diem Lunae quieti se datura; Tunc vero primo Consistorio dabitur initium, ex quo speramus fore; ut in publicum prodeat exitus Pontificii itineris. Quoniam Eminentissimus Cardinalis Herzan, illico post suum et Austria reditum quibasdam Collegii nostri Alumnis, qui deferendi homagii sui caussa ad ipsum anesserant, declarare dignatus est: Omnibus Suae Maestathis Caesareo: Regiae subditis, qui hocae in Collegio sustentantur, futuro Mense Septembri vi ordinationis Suae Maestatis Roma discedendum esse liberum tamen unicuique futurum, se se Paviam vl domum conferre, partium mearum esse duxi Illustrissimae Divinae circa me et Domine Zanathy gratiosissimam ordinationem exorare, quatenus juxta aequissimum Illustritatis Vestrae oraculum meliori modo huic ordinationi Principis obsecundare possimus, Ac Dominus quidem Zanathy apud Illustritatem Vestram humillime supplicat, ut eidem gratiose indulgere dignetur Pavia cursum Theologicum continuare, ne ipsum, si vix salutato limine cursus Theologici in patriam redire debuerit sui aliquando in Italiam itineris, factoruque sumptum paeniteat. Ego vero etsi hauriendae uberioris experientae, meque ad [...] animarum melius praeparandi gratia Paviam ire desiderem, illud tamen mihi praeplacebit, quod Illustritas Vestra disponere dignata fuerit, in reliquo sacras manus pie exoscularis meque gratiosissimis favoribus demisse commendans, jugi cum venerationis cultu persisto
Roma, 1782 Die 15 Junii |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820