LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [935]

935 
Nagy
Gábor
Szily
János
Pavia
Szombathely
1782-10-01
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Quoniam ex viginti duobus Juvenibus Augusto Monarchae nostro subditis, qui nuper in Collegio S. Apollinaris Romae convixerant, soli duodum (caeteris cum indultu Regio ad Sua remeantibus) in [...] Collegium Imporiale Ticinense adsumpti sunt; Rem Illustrissimae Divinae haud ingratam, quin potius ejusdem immenso, quo decorem Diaceseos suae evectum cuperet, studio opportunissimam me facturum esse existimavi;  si eidem significarem: Pro septemdeim aliis Juvenibus in [...] Collegio locum superesse; neque sciri ad hoc usque tempus aliquos, qui ad dictum Collegium Ticinense Suscipi petiissent; Facile itaque futurum esse: ut unus aut plures etiam Juvenes, qui charae Diecesi nostrae adscripti sint, quive experiundi apud exteros animum habeant, in illud suscipiantur si eosdem Illustrissima Domine Vostra Consilio Regio Locumtenentiali impensius commendare dignaretur. Quae res si e voto sunessura est, tanto majori olim Illustrissimae Dominae est futura solatio, quanto melius Collegium istud omni ex parte, sci comparatum est, ut in eo Iuvenes tum moribus, tum etiam omnigeno litteram studio longe felicius, quam in Collegio S. Apollinaris Romae factum est, imbuantur, resque sit certissima: Politos exinde, atque eruditos, nec non aulae multum acceptos prodituros esse clerinos.

Mihi vero ingenti res cederet gaudio, si Illustrissima Domine Vostra Filiis, et Charissimis meis Condiecesamis ac Fratribus in officio alioquin Magistri Novitiorum Constitutus, tenerrimum meum amorem, officiumque possem demonstrare, quorum, interim amplexus desiderans, meque Illustrissimae Divinae potenti protectioni. Gratiosissimisque favoribus demisse commendans pio cum sacrarummanuum osculo jugique venerationis cultu persisto Illustrissime, ac Reverendissimae Dominae

 

 

Paviae 1782 okt 1

2024-08-22 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820