LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [933]

933 
Szily
János
Keresztury
József
Szombathely
Bécs
1781-08-04
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Libros, et libellos per Dominum Szaniszlo gratissimo animo accepi, eorumque prerium prima oblata opportunitate debita cum gratiarum actione refundam. Necdum habui tempus Theologiam moralem Sancta et Pastoralem Lauberer attente perlegendi, quam primum autem perlegero, meam opinionem de illis perscribam. Quantum autem per temporis brevitatem (...) carpendo legere valui, animadverti eundem audacem, si non temerarium, ac una in jutrosum scriptorem esse. Et enim vel in sua dedicatoria epistola adferit nullam Theologiam moralem a Theologis scholastricis  apte adornatam et materiis summi momenti refertam meusque exaratam [...], et per modernum systema studiorum scholasticorum quisquilias cum casnistarum monstrosis opiniunum portentis procul hinc ablegatas extitisse, quae an non superbiam, insolentiam, ac temeritatem praeseferant, cuinis aegno  lectori judicandum relinquo? Certe ut alios eximia virtute et scientia praeditos Theologos Scholasticos silentio praetermittam, D. Thomas, S. Bonaventura et S. Antoninus non minus doctrinia, quam Sanctitate in Ecclesia Catholica conspicui sunt (quorum discipulus sanza nondum meruit esse et tamen hi adsertores et propagatores fuerunt scholastice Theologiae phirimaque commoda Ecclesiae per suam Theologiam pepererunt, et haereses omnes convulserunt, nihil enim unquam magis omnes haeretici veriti sunt, et etiam num verentur, quam Theologiam speculatinam, cujus stricta argumentandi forma intra limites veritatis arctati per spatiosos verborum vacuorum campos [...] minime possum, sed intra arctos veritatis cancellos succumbere debent. Id moderni etiam novalistae Thelogi normam Acatholicorum assumentes procul dubio timent, ne ad convincentem demonstrationis forma adstringantur tunc enim splendida ipsorum et copiosa verba stilo oratorio prolata sine omni vi ac pondere    evanescerent. Nec miror exjesuitas in illum exfurrexisse, cum vel parte 3 [...] pag. 459 de ExJesuitas seu molinianis scribat Theologos de gratia interna tractantes in duas partes scissos esse, aliis cum Molina  versatilem, atque a nostrae voluntatis [...] pendulam, cujus vis omnis a nostrae voluntatis consensu, vel dissensu repetenda foret, adstruentibus; quod tamen putidum mendacium, et insignis calumnia est; nam haec sententia prout jacet a sanza prolata esset manifeste erronea, ac haeretica, quam Molinae sectatores nunquam docuerunt, nec docere quotuerunt; verum et semper adstruxerunt majorem, immo maximam in omni opere salutari partem esse Gratiae Divinae, et secundariam duntaxat voluntatis humanae, quae non sola viribus suis propriis, verum cum gratia Divina velut principali operante omne bonum opus operatur. Hinc et illi admiserunt et admittere, debuerunt; atque in sua sententia saepe citarunt illa B. Pauli [...] Quiste discernia nempe non tua voluntas, sed gratia divina, quam non a te ipsos habes, sed a Deo accepisti. Et: Non lego, sed Gratia Dei mecum id est quidquid, boni feci non ego, sed gratia Dei mecum fecit: veretur haec cursimtantum refero ubi totum attentius purlegero, mentem meam uberius declarabo. 

Libellus [...] mihi indetur plus sapere, quam oporteat, et contra doctrinam salamonis sapiensis [...] justus esse multum etiam Luther et Calvinus imitatur, qui dum Ecclesiam Catholicam ab abusibus reformare voluerunt penitus deformarunt; se dut praemisi, dum tempus suppetierit, [...] plura scribam. 

 

[...]

Latin
2024-08-21 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820