
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Cum ad rationem clericorum meorum sabariensium pro condiscenda lingua hebraica necesscenos libros sufficienti numero apud hujates Bibliopoles rivenire nequem; [...] Dominam officiose requirendam duxi, ut libros hos quorum Elenchum isthic adnecto, apud complures Bibliopolas Viennae exquiri curare et si non etiam omnes [...] desidero saltem tot,exemplaria quot haberi potenunt, seu in cruda, fine etiam compacta justo pretio coemere, ac sine mora directe Sabaeriam ad manus D. Canonici Nagy transmittere meque de numero ac pretio coemptorum ejusmodi librorum edocere dignetur. Pro novis Viennensibus aestimatissimis Illustris Dominae literis de dato 1 xbris mecum communicatis gratias officiosissimas ago. Nos a quo serenissmus Princeps et Palatinus noster Viennae rediit mixtas Regnicolares sessiones quotidie celebramus, et jam plerasque meritorias quaestiones supervimus. In hesterna enim sessione representationem ad suam Maestatem [...] dimissimus in quae et opus deputationis [...] pro B. Aprobatione, et novem articulos praeferentiales pro sanctione Regia eatenus elargienda demisse subsertinimus, die [...] altera quoque Repraesentatio expediet, in qua nonnulla adhuc quae relate ad contribuentem Plebem moram non patiuntur et ad secunitatem publicam petinent, atque hac adhuc Dieeta in legem Publicam referenda essent, suae Maestati demisse proponimus restant propositiones Regiae, quas heri primus assumere et igitur [...] fortasse terminabimus sed veneor materia religionis [...], quodsi igitur ad has Dominae Suae Maestatis responsum dilatum non fuerit, nos proxime dissolvendos ac proinde de circa festa natalitia Domini nos domum redituros spero. [...] Libri ad Rationem Clericorum Sabariensium Viennae coemendi et quantocius Sabariam transmittendi Leopoldi Tirsch Professoris emeriti et actualis librorum hebraicorum [...] Regii Revisoris atque ad altiora Regni Bohaemiae Tribunalia Instrumentum hebraicorum Rabinorum ex Translationis Grammatica hebraea Editio tertia ab Authore recognita ex Pragae et Vienne in officium nobilis a Schönfeld. Exemplaria desideratus nr. 25. Biblia Hebraica Simonis in 8 Majori, ex his aeque desiderantur exemplaria Nr. 6. Lexicon hebraicum M. christiani Reineccii Lipsiae apud Ioannem Tridentinum Iunium 1769 on 8 aeque exemplaria desiderantur Nr. 6. Ianua hebrae lingue veteris testamenti. in qua totius codicis hebraei vocabula cum radicibus et gramatica [...] difficiliorum analisi compaerent, una cum lexico hebraeo chaldaico olim adornata, a M. Christiano Reineccio SS. Theol. Baccalaureo Editio octava itenum editit ex recensione sua Ivan Trider Rehkoph. Lipsiae sumptibus Ioanis Frederici Iunii 1783. Desiderantur Exmplario Nr. 6. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820