LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [927]

927 
Szily
János
Nemes
György
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-11-29
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Sicut coemptis pro me libris Wurz et Massilon grato animo intellego eosque oblata occasione Sabariam praestolaturus sum, ita vehementer [...], quod residui tres Auctores utpote Bretewille, Cave, et Concordantiae Ss in 2 Tomis, qui apud Bibliopolam Sammer amplius jam non habentur, apud alios tam caro et triplicato fere pretio vaeneant. Cum igiter memoratis libris facile carere possim, et aliam potui[..] opportunitatem expectare velim, Ideo [...] Domine ab emptione horum secure supesedere, meque de Viennensibus novis  si quae fuerint porro etiam informare dignetur. 

Responsum Domini Kurz ad postremas meas literas jam accepi, et ex iis non fine admiratione intelligo quorum sicut Domine [..], ita  ille etiam epistolam meam ad 15a hujus nonninsi 22a hujus  perceperit, auctione librorum eotum jam inchoata, sed quia similes licitationes in plures dies protrahi solent, desiderati libri forte nihilominus obtineri poterunt. Caeterum me commendo aestimatisimmo favoribus et constanti cultu persisto

Latin
2024-08-06 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820