
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
| Könyvügynök, Bécs |
Multum doleo quod binas librorum licitationes in publicis nuper novis insinuatas tardius adverterim in quibus indubie nonnullos libros levi admodum pretio obtinere potuissem. Interim postremis recte Ephemeridibus Viennensibus nova rursus librorum auctio die 21 affuturi mensis 9bris in dem Gorotheer Hof in 2te Statinsituenda Catalogus vero librorum vaenalium In der Ingenscher vormahls Krausischer Buchhandtung am Michaeler Platz haben posse significatur. Dignetur itaque Illustris Domine Catalogum hunc tempestive procurare, et, si alia non suppeteret occasio, etiam medio cursoris Publici mihi Sabariam transmittere. Id, quod de comite Balassa mihi scribere dignabatur jam etiam ab aliis narrari audivi si quid igitur in re subest proxime nobis innotescet novi quod scribam nil [...] occurrit, pluriae copiosa apud nos jam in tertiam diem perdurant et [...] e cubiculo egredi admittunt unde probabilius etiam ab aedificio Ecclesiae pro hoc anno brevi cessare debeo, me commendo aestematissimis favoribus et peculiari cultu persisto persiso
|
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820