LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [923]

923 
Szily
János
Nemes
György
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-11-03
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Sicut pro transmisso Catalogo librorum in publica Auctione vaenalium Domine [...] gratias maximas refero, ita rursus eandem [...] requiro, ut alium quoque Librorum Elenchum Licitationis [...] Consiliarii Dorn, qui apud Bibliopolam Haselmayer in der schuhlerstrape haben potest procurare, ac mihi oportuna occasione transmittere, prout et non nullos libros, quos ad calcem hujus epistolae subjunxi, apud Bibliopolam Sammer penes Portam Carinthiacam vaenum expositos meliori quo fieri potest pretio pro me coemere dignetari. 

A Domino Agente Kurz dudum nullas accepi literas, an igitur ex S. Hippolito jam redierit, vel etramorum absit dignetur me Domine [...] eatenus proxime in formare et nova si quae fuerint praesertim quoad Cancellarii et Camerae Presidum denominationem mecum communicare, qui in reliquo pretiosis favoribus commendatus peculiari

cultu persisto.

 

Latin
2024-08-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820