LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [920]

920 
Szily
János
Nemes
György
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-11-15
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Recte priori cursore accepi literas Domini Agentis Kurz quibus misi suum ex S. Hipolito reditum significat, et de libris in proxima licitatione ad rationem mei coemendi edoceri cupit; huic proinde hodie rescribo, ac ura librorum quos ex eadem licitatione habere vellem Elenchum transmitto.

De neglecta licitatione Borniana non adeo doleo, alioquin enim plerosque tantum chymicos libros, Ecclesiasticos vero, aut theologios paucissimos ibidem fuisse mim persuadeo.

Intensum frigus, quod contra omnium spem nimium mature advenit, [..] hodie tandem remisit, ac mitiora tempora nobis pollicetur saltem vindemia, quae ob gelu plurimis in locis interturbata fuit, nunc continuari potent, haec quidem esto quoad copiam Anno praeterito longe inferior sit, quoad tamen dulcedinem et praestantiam [...] anni prioris procreationem multis gradibus superat. Caeterum libros pro me nuper comparatos, ac novorum, si quae evenerint, comuincationem accide praestolaturus sum meque aestimatissimis favoribus commendans constanti Cultu persisto.

 

Latin
2024-08-04 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820