LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [899]

899 
Szily
János
Nemes
György
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-03-04
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Communicata meum in ternis, Dominae literis Viennensia nova gratissimo animo accepi, mi quorum reciprocam vicem de Regni Nostri Comitiis referre possum Resolutionem Ream quoad artioculos per Regnum confectos jam advenisse et in mixta Regniolari sessione publicatam esse, sed cum hac Suae Maestatis Resolutione magnam in compluribus articulis mutationem inducente [...] contentari [...], Idea in sessione  [...] celebrata cui etiam ipseserenissimus Franciscus intererat, mixtam Regnicolerem Deputationem candentem. 

Quae jam prius in conficientis articulis laboravit determinarunt, ut haec Reflexiones suas ac una conceptum repraesentationis ad Suam Mattem denuo dimittendae concinnet, ut quantocius in pleano referri et Suae Matt. submitti valeat. Cum autem non solum minus favorabilem suae Mattis Resolutionem quad nonnulos articolos datam, sed et effectivam Transilvanicae Cancellariae ab Hungarica separationem, Illiricae Deputationis aut potius cancellariae erectionem, comitis Balassa pro ejusdem praeside aut cancellario factam denominationem multi dolenter tulerint, hinc ut omnia haec regnicolarum gravamina tanto efficacius proporri, meliorque Resolutio impetrari possit, distincta Ablega [...] Viennam [...] intendunt.

[...] 

Dominum Agentem Kurz nupernis literis requisivi, ut certos libros tercentos ex amplius florenos efficientes pro one comparare delit, sed responsum ejus [...] accepi, quamprimum ego de coemptis his libris edoctus fuero, necessariam pecuniam eidem transportam. [...]

Latin
2024-06-27 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820