
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
cras horis matutinis in viam me dabo Viennam rediturus. Cum autem viarum iniquitas, dierum brevitas, et quia post eras nos domi esse oportebit, impedimento nobis, sint, quo minus Excellentiae Vestrae famulari possimus, dignetur Vostra Excellentia ea, quae mihi committere dignabitur, scripto adnotata ad diversorium ad viridem arborem, ubi equos mutabimus transponi curare. Ego mihi peculiari fortunae ducam, si pro veteri mea in Excellentiam Vostram pietate, quacunque in re Excellentiae Vestrae servire potuero. Körmendini, 17 octobris 1795 Josephus Fuxhoffer |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820