LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [88]

88 
Bianconi
Giovanni Battista
Kollár
Ádám Ferenc
Bologna
Wien
1750-12-13
Győr-Sopron-Moson Megye Soproni Levéltára
Kollár cs. Fasc. XIII. N0. 509.
A levélboríték címzése: All’ Illustrissimo Signore Signore Patrone Colendissimo Il Signore Adamo Kollar Biblioteca Cesareo Vienna con un libretto avente il suo nome.
Clarissimo viro Adamo Kollár, Caesari Augusta a Bibliotheca
salutem plurimam dicit
Ioannes Baptista Bianconi.

Haeret animo meo, haerebitque dum vixero memoria humanitatis tuae vir clarissime cuius beneficio tot ac tanta istic vidi. Plurima recordor adhuc eorumque recordatione delector summopere. Haec enim sunt quae mea sententia itinerum molestias et expensarum incommoda levare possunt. Vides quantum tu et res tibi in custodiam traditae mihi placuerint.
Cum inter nos sermo fuisset de libello quem ante duos annos emiseram, eius exemplum tibi promisi: nunc quod debui solvo, precorque ut si quid ex te in eo argumento proficere potero, facias quod facile potes ut proficiam.
Monui praeterea me Georgii Phranzes editionem G L[?] curare et omnino curabo Deo salutem tribuente, si exemplar correctius eo quod prae manibus habeo, nancisci potero. Spero autem Mediolani me inventurum. Potes tu quoque verbi gratia studia mea juvare, potes editonem ornare potes etiam aliquid impertientem augere. Utinam indulgeas animo tuo tuaeque facilitati cuius specimen tam officiosum mihi praebuisti. Spem injecisti non exiguam ut potes meminisse. Enimvero illud pervulgatum, hic locum habet, virum humanum et intelligentem monuisse satis est. Vale et benevolentiam tuam mihi deesse non patiaris ad respondendum parato.
Bononiae Idus Xbris 1750.
Latin
Közli, hogy küld egy példányt abból a könyvből, amelyet két évvel korábban jelentetett meg. Georgiosz Phrantzész bizánci krónikaíró művének kiadásán dolgozik, örülne neki, ha Kollár Phrantzész munkájának publikálásában segítené őt.
2018-08-29 00:00:00
Lengyel Réka
 

Hivatkozás

ID Rövid cím Oldal Levelezés ID
35 Kollár Ádám Ferenc levelezése, 2000 88

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820