
LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Omnes homines, qui nobilissimo generi, et amplissimae dignitati, excellentem literarum doctrinam adiunxerunt, habent hoc; ut quanto Natura, ac fortunae donis antecedunt reliquos mortales; tanto etiam comitate et facirli(?) animo praesent. Quae omnia quia in Te Excellentissime Comes Archi-Episcope complexus es; mirum mihi non est, quod me propemodum ignotum, immo ignotum tanta benevolentia ornandum duxisti, ut non modo meos versus humanissime acceperis, landaris; sed etiam praestantissimam voluntatem tuam literis declaveris. Quod ego et maxima veneratione et jucundissimo animi sensu (uti debeo) accepi. Ut revera hoc genus beneficii inter ea putem reponendum, quorum imprimis a memoria mea recordor. Et si enim nescirem quis, qualisque sis, quid antaacta vita praeclarissime egeris, quanto literis splendori l’incremento vivas (quid ignorare quidem tota late Europa nemo potest qui a vulgo paulum se jam exemit) etiamsi ornamente haec tua ignorarem, illo magnitudinem benevolentiae metirer, quod illius legatum obeas, qui in terris Iesu Christi vicaria potestate fungitur; quidem apud eam aulam, cum qua toto orbe nulla est, quae conferri possit. A Te itaque Excellentissime Archi-Praesul literis honorari tanti facio, ut nullum studii, ac observatiae genus inveniam, quo hanc benevolentiam vere Romana presequar. Ad quam perennem meam erga Tuam Excellentiam pietatem incredibile argumentum accedet, si profundissima inclimatione petenti mihi benedictionem impertiraris, quae me interdicto exolvat, quo heterodoxorum librorum lectio Romanis decretis circumscribitur. Quae sanc petitio non alio dirigitur, quam ut ex ea emolumentum in SS Matrem Ecclesiam redundet. Versamur hic nempe quotidie in multitudine hominum, qui a sacris nostris dissident; iis conloquimur, oppugnamus etiam frequenter. Deinde vero studiis ejusmodi locamus operam, quae quemadmodo requirunt, ut interdum ad libros eorum ac sententiras attentionem et oculos advertamus. Cum que praesertim Historiae Ecclesiasticae quomodocunque olim scriptis commendante animum jam pridem adjecerim; necessarium intelligis Excellentissime Archi-Praesul ad meum propositum, ut in eorum volumina divertam. Nec me curiositas illa inducit ut hoc petam, quae ingentia mala et incredibilem multid perniciem attulit; sed profecto justae (ut mihi quidem videntur) causae me huc perpulerunt, de quibus aequum est Tuam Ecclesiasticam decernere. Noveris tamen Excellentissime Comes Archi-Episcope, sic jam esse vitae meae ratione institutas, ut et a retione, et a Theologia tantum mihi inesse praesidii sentiam, quantum sive ad argutias , sive ad calumnias heterodoxorum, quas scriptis allinunt, videndas, refellendasse sufficirat. Praesertim ubi divino etiam munire me auxilio contendam. Et quia saepe sit (ex more religiosorum hominum) ut in una, eadem Praesulum nostrorum Provincia non sit constans nobis habitatio, sed in aliam rursusque aliam migrandum sit; ne multiplici vice praesules nostri appelandi sint, ac petitione hujusmodi interpellandi, compendiosa via ad consequendum hoc genus beneficii apud Tuae excellentiae indulgentiam utor, eamque qua decet humilitate imploro. [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820