LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
A levelet 1988-ban Románia Szocialista Köztársaság Akadémiai Könyvtárának Mike-gyűjteményében őrizték, másolatát pedig a kolozsvári Egyetemi Könyvtár gyűjteményében, Ms. 2425. jelzeten. |
Exellentissimo ac undique Doctissimo Domino, Philosophiae, et Medicinae Doctori Experientissimo, Rei Sanitatis Transsilvaniae Consiliario Physicoque Regio etc. etc. Domino, Domino Summo conatuum suorum Fautori, salutem ac geminata millies bona precatur Josephus Benkő. Litteras tvas, Excellentissime Domine, ultima Novembris anni elapsi datas, ineunte licet labentis Januario acceperim, et paucis post interpositis diebus, etiam duo Cranczianorum Operum Botanicorum tomi ad me allati fuerint: officii tamen me mei immemorem ne quo pacto pronuncies, perquam humillime te obtestor; nulla enim mihi Coronam vel Cibimum fida expediendi occasio suppeditata fuit. Est mihi consolatio ingens, quod Vir tantus, ac eximiae procul dubio humilitatis, homuncionem me observare supra opinionem dignatur. Quot profecto verba TVA, tot consilia, ea quidem ambabus a me manibus amplexa: te tamen celare non me decet, nisi atro ingratitudinis lapillo notari me velim, praeterito a Decembri, Aprilis ad exitum, esse me navum Botanices cultorem haud posse. Aliquot scilicet abhinc annis, quum studiorum causa Enyedense incolerem Collegium, inchoaveram res Transsilvaniae, patriae meae, colligere, ex iisque ejus Notitiam publicae exponere luci destinaveram; nec ab hac collectione in hodiernum usque diem destiti. Viderat meum hoc propositum quidam contubernalium meorum, juvenis bonae spei patriarumque rerum amantissimus, typographiae nunc Viennae in Aulico Typographeo operam navans; collectionesque meas non ubique (absit verbo arrogantia) obvias observaverat; datis ille ad me literis exeunte Novembri anni praeteriti, haud contemnendis sollicitavit rationibus, quatenusopus meum festine Viennam mitterem, ejusque impressionem indubie promisit, transquietoque esse me jussit animo, super 30 (sat certe paucorum) exemplarium, in mearum compensationem fatigationum, donatione. Facile assensi; ac in id diligenter incubui, vt dictum laborem absolverem ante, quam Vegetabile revivisceret Regnum: triginta iam philyras descripsi, totidem adhuc circiter restant. Dum atmosphaeram Transilvanicam descripsissem, tvis, Doctor Doctissime, vitulis, maximam partem, arare ausus sum: ne tamen inscio te id fecisse videar, en, acclusam eam operis mei particulam transmisi, cogniturus sincere, an non mihi controvertas? In describenda interim atmosphaerae cognitione instituti ratio non me sivit prolixiorem; quum aliquot centenae rerum varietates describendae mihi fuerint. His ita perspectis, ne me Prometheum, ne in horas varium putes, velim: tantum enim abest ad Transsilvano-Geographicum opus quantocius absolvendum. Sed nec possum interim non aliquid temporis suffurari, volvendoque Praestantissimi Domini Cranczii operi consecrare. Sed tempus jam est interrogationes tvas attigendi. Isatidem Sedis nostrae circulus non procreat, nec alibi reperi: Dominus Becker Pharmacopoeus Coronensis in quadam Districtus Barciae parte versus Ó Sántz sita frequentem crescere asserit, mihique eam, vt et Amicam promisit. Rubia Tinctorum non paucorum hac regione rusticorum in pomariis locum invenit, et tingendis ovis, ceu lignum Brasilianum et Pemambucum aliis in locis, inservit. Habeo alias quoque plantas coloribus sacratas, quarum e numero est etiam Rubioides Linnaei, sed nihil fere adhucdum colorum expertus sum, tvis jam consiliis experturus. Vino quidem et spiritibus, reliqua inter tentamina, Helianthi annui (Corona Solis Tournefert) seminibus cortice nigricantibus, rubrum conciliare colorem, sic satis quidem elegantem ad tenacissimum, proprio didici experimento; non aliter, quam maceratis in quolibet spiritu, iisdem seminibus. Hoc itaque meum dico inventum, quatenus vel nusquam legi, vel meam observatio effugit diligentiam. Linteo vero expresso e baccis Phytolaccae succo imbuto Tomam solis imitatus sum; at elegans ille color in liquidis inconstans est. Parietaria circa Coronam vulgaris est. Glycyrrhizam in Háromszék non observavi, in sede Udvarhely aliquot locis, prout etiam Bethlen Szent Miklósini in horto Illustrissimi Comitis et Vice Colonelli Gregorii Bethlen dudum et copiosam vidi, questus tamen gratia, licet bene posset, non colitur. Rhoem coriariam bene multi magnatum in Transsilvania horti suppeditant; ea vero spontanea multiplicatione se propagat, ut Olasztelekini ac Nagy-Ajtae videre est. Rhaponticum e montibus Passum Ojtozensem respectantibus copiosum adportari curabat quatuor abhinc annis, Schnel quidam Apothecarius Coronensis: sed communicata ab eo mecum radix jam fere exsucca vitam meo in horto resumere potuit minime. Rhebarbari seu Rhei vero semina Coronae maturata habeo, praesenti decrescente mense terrae committenda. Viventem Jovis florem vidi nunquam. Porro dum piam tvam de plantis noxiis et suspectis monitionem considerassem, occasionem arripui tibi mittendi ac declarandi plantam non ubique nascentem, scilicet Selaginem Linnaei Lycopodii Speciem, cujus ingentem in montibus sedem Bardotz a Csík discriminantibus copiam cum fratre meo reperii; hanc vulgus Részeg György füve, id est Herbam Georgii ebrii nominat, juxta Pagum Parajd habitantibus autem Serke fű audit. Decocto hujus, in obstinatissimis chronicis quibusque morbis alvum sollicitare, rusticis harum regionum in more positum ac ordinarium ferme est: vi sua tormenti instar agente ac mortalium vix non latera (vt Reverendus Genitor meus, juvenis tentaminis reus, saepe meminit) extrudente, profuit quibusdam, nocuit pluribus. Idem multi factitant cum tantillo radicis Belladonnae decocto, quo praeterita proxime aestate rationem omnem port aliquot horas redeuntem et vitam prope, mulier quaedam hac mea in patria amiserat. - Miras illa habuit imaginationes disturbationem rationis suae initio. Quantum ad mineralia: Ea quoque mihi perplacent, habeoque quasdam Lapideo e Regno collectiones. Aliquod hujus, juxta ac Regni Animalis specimen, in praememorato meo de Transsilvania opere, dedi. Fortassis plura, Deo juvante, aetas, quam 33 annorum habeo, mihi suggeret, dum aliquem aliquando habeam, cum quo talia conferre valeam. |
Megkapta a Crantz-féle botanikai műveket. Bejelenti, hogy decembertől április végéig nem tud botanikával foglalkozni, mert anyagot gyűjt Erdélyi történetének megírásához, és felszólítást kapott Kapronczai Ádámtól, hogy művét küldje Bécsbe kiadásra. Chenot kérésére válaszolva közli, hogy vidékükön nem terem meg a gyapjúfestő fű, csak Brassó környékén ismeretes; a festőbuzér honos növény náluk is, ezzel festik a húsvéti tojásokat. ír más növényekről is. amelyekből festékanyag nyerhető vagy felhasználható a gyógyászatban. Külön kitér egy ritkább növényre, a fenyő korpafűre, amelyet a nép gyomorbántalmak ellen alkalmaz, de több kárral, mint haszonnal; leírja, hogy a nadragulya főzetétől egy asszony eszét vesztette. Megemlíti végül, hogy ásványgyűjteménye van. |
ID | Rövid cím | Oldal | Levelezés ID |
---|---|---|---|
33 | Benkő József levelezése, 1988 | 86 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820