LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [851]

851 
Klimo
György
1710-1777
Garampi
Giuseppe
Pozsony
Bratislava
1767-11-27
Vatikáni Apostoli Levéltár
Fondo Garampi 282. 343. r-v, r.

Singularem Tuam benevolentiam, qua clericum meum Josephum Koller, cum studiorum causa in Urbe ageret, complecti dignatus es, et crebris ille literis mihi retulit, ex redux multo semone explicavit; quemadmodum videlicet ad te ventitantem comiter susceperis, doctrinae eruditionisque Tuae participem reddideris, imo et commodatis e copiosa lectissimaque Bibliotheca Tua libris non adjuveris modo, verum etiam consillis optimis, salutarique instructione viam ipsi ad sapientae eruditionisque assecutionem monstraveris. Gratiam hanc quod peregrino ignotoque homini impenderis, mirari equidem non deberem, qui non sum nescius, hanc esse propriam cum totius Italae gentis, tum praesertim Eruditorum hominum, quos inter Te clarum esse comperi, virtutem, ut de omnibus, atque de exceteris potissimum bene mereri studeant: verum si ad occupationes Tuas, quibus et Munerum Tuorum ratio, et multorum, qui Te Magistro et consiliario erudiri cupiunt, confluxus Te nunquam simit esse vacuum, animum advertam, comittere non possum, quin humanitatem Tuam exquisitae insuetaeque virtuti adscribam. Pro qua  ut imortales Tibi gratias referam exigit sane et grati animi officium, et quem Te duce in literis fecit, non vulgaris clerici mei progressus;[...]

Cum vero id non tam Iuveni, quam Ciaecesi meae praestiteris, nondum tamen satis praestitisse Tibi videbare, misi illus etiam ad cumulum adjiceres, ut monumenta, quae Ecclesiam meam attinent, e Tabulariis Romanae Ecclesiae exscibenda, et ad me mittenda promitteres, atque hoc egregio beneficio me, successoresque meos Antistites Tibi devoncires. Mihi certe, qui ab exordio Episcopatus mei literas longa temporum calamitate pene exsinctas tanquam e sepulchro  excitare, a cetiam quatenus fieri posset, veteri splendori restituere in animum induxi Ecclesiaeque meae Jura et Historiam pari fortuna involutam in aliquo lumine collocare majorem in modum curavi, nihil hac tua benevolentia gratius, nihil potest esse acceptius. Amplector itaque pretiosum munus a liberalitate tua profecturum, Teque enixe oro, ut ab anno 1186 ad annum 1220 memorias inspici jubeas, si forte in iis Literae Apostolicae, quibus Calano Quinque-Ecclesiarum episcopo pallium concessum esset, acta praeterea in ejus causa, dum de incestu cum nepte apud sanctam sedem accusatus esset, quorum aliqua vestigia in corpore juris canonici et inter innocentii III Epistolas supersunt, reperiantur; si denique monumentum aliquod exstaret, quo Bartholomeus Calani successor pallium obtinuisse, aut  saltem petiisse demonstruetur. Quoniam vero erigendi in seminario meo Collegii studiorum curas gero, illud etiam veluti minus operosum, adjungere praesumo, notitias videlice de Academia Quinque-Ecclesiensi a Ludovico I. Rege intra annos 1370 et 1374 fundata, et si quis eam ob rem ad sedem Apostolicam recursus, ab Hac vero Bulla concessionis habeatur. Intra haec temporum spatia quidquid horum out aliud quoquo modo ad Ecclesiam meam perinens, prasertim si Civitatatis Posega nomen in titulo praeferat, deprehensum fuerit, id exscribi, et Achille Ruschio tradi supplico. Curabit is, ut et mihi reddantur et congruum scriptoribus stipendium persolvatur. 

2024-06-20 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820