LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [850]

850 
Nemes
György
Könyvügynök, Bécs
Szily
János
Bécs
Szombathely
1791-11-22
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Gratiosa Illustritatis Vestrae litterae 15 data priorum hodie mihi reddita sunt. Duos Auctores [..] Massilon et Vurz jam per me emptos esse nuper humillime notificavi, caeteri libri jam distracti sunt, possunt tamen in aliis locis haberi, sed longe cariori pretio, in sequenti folio denotato. Supersedi proinde ab eorum emtione, usque veteriorem sectatis Vostra gratiosam ordinationem. 

Circa promotiones res in eo statu est, prout 15 hujos demisse notificavi, praeter sequens incidens: Princeps Adamus Auersperg, et frater suus Episcopus Passaviensis modo extraordinario utpote per Billectas Collationem ordinaris S. Stephani Magnae crucis acceperunt, eadem ratione ejusdem ordinis minor crux collata est Episcopo G. R. N. U. Joannovits. Merita dicitue potuisse tempore belli.

Cum domino agente Kurz heri conveneram, nullam fecit mentionem accepta ab Illustrissime Vestra [...], forte primam hodie, prount ago illam accepit; licitatio autem jam herit incepit.

2024-05-08 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820