LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [839]

839 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szily
János
Bécs
Szombathely
1793-01-08
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Si unquam, certe hac vice in comparandis libris felix eram, omnes enim pro valore suo certe levi pretio obtinui nimirum

Acta Sanct. Ord. S. Benedicti

Script. Geogra Sacra

Concordant Bibli.

Thom. Aquinat.

Concordantiae, et s. Thomas celeberrimae antiquitates adeo [...] conservatae sunt, ut vera Bhibliothecae ornamenta futura sint. Venditores ipsi statuere neutrum infra triginta aliquot florenos dare, sid feliciter dum proclamarentur, aliis negotiis distracti erant, atque ita mihi pro pretetio, quo proclamabantur, feliciter remansere. Biblia illa celeberrima pro mille florenis vendita est; ex que apparet, quam exagerato pretio antiquitates vendantur libros hos a me emptos nudius tertius jam aurigae tradidi, spero itaque eos eodem fere tempore, quo epistola haec mea adventuros. Cista, portoria, telonium 1 f. 45 x constant. Spero me hoc in negotio desiderio Excellentiae Vestrae omnimode satisfecisse cujus continuis gratis ac favoribus commendatus summo cum venerationis cultu persevero

 

Latin
2024-04-30 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820