LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Humillime hisce significo, me submissas pecunias rite percepisse, pro quibus gratias demisissimas ago, et desideratam quietantiam transmitto. Non dubito, quin interea tenporis non solum primae duae cistae, sed et tertia, qua Cornelius a Lapide constinetur, jam feliciter Sabariae advenerint. Pro cista hac portorio et telonio expendi 1 florenos 28 x cum autem uno floreno nuper nimium acceperim sufficit is in expensas has factas. Inveni nunc occasionem, qua libri Romam mitti possunt. Verum cum ex ultimis novis Viennensibus constet, cardinalem garampi in extremis esse, nescio, an Illustritas vestra adhuc libros illos mittere velit. Legi catalogum auctionis librorum in [...] habitae, sed cum nullos pro Illustritate vestra aptos repererim, non misi. certu sit Illustritas Vestra, quod ego ipse non omissurus sim mittere catalogos cujusdam momenti, uti jam scio hoc anno futuros; niminum Georgii Schwandneri, et Baronits Hagen. [...] 3tia Jan. 1792. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820