LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [827]

827 
Szily
János
Nemes
György
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-11-29
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Sicut coemptis pro me libris Wurz et Massilon grato animo intelligo eosque oblata occasione Sabariam praestolaturus sum ita vehementer miror, quod residui tres Auctores utpote Breteville, Cave et concordantiae in 2 tomis, qui apud Bibliopolam Sammer amplius jam non habentur apud alios tam caro et triplicato fere pretio vaenaeant. Cum igitur memoratio libris

facile carere possim, et aliam potuis opportunitatem expectare velim, Ideo Spectabilis domine

ab emptione horum secure [...], dere meque de Viennensibus Novis. Si quae fuerint porro etiam informare dignetur.

Responsum Domini Kurz ad postremas meas literas jam accepi, et ex iis non sine admiratione intelligo quod sicut Domine, ita ille etiam Eplam meam dd 15 hujus nonnisi 22 hujus perceperit, auctione Librorum eotum jam inchoata, sed quia similes Licitationes in plures dies

protrahi solent, desiderati libri forte nihilominus obtineri poterunt. [...]

Latin
2024-04-26 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820