LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Non concipio, quomodo Literae meae ad 15. hujus Publico Cursori concreditae tamdiu adhaeserint ut quae alias intra triduum semper Viennam pertringunt, nunc nonnisi pro 22 labentis Domine Agente Reverendissime allata sint, sed forte auctio quoque Librorum, quae 21 initium simpsit, per plures dies continuabitur, ac proinde pescripti libri nihilominus [...] poterint, quos Domine Agente Reverendissime ultroquoque commendo. Pro Atlante Homanniano a 6 florenis comparato, prout et transmissa nova librorum vaenalium specificatione gratias [...] ago, libenter exiis mihi nonnullos excerperem, nisi adeam altam pretium defixim essent, ut ab emptione illorum merito deterrear, tales sunt: I. Theodori Studitae Epistolae a florenis 7. Oeuvres de Mr Bossuet, item Evangelia arabice et Graece a florenis 16 et debique Bibliotheca veterum Patrum in tomis 14 a 130 florenis quam postremam omni tempore una cum Vectura Sabariam usque a 100 florenis habere possum. Dignetur itaque et Reverendissime Domine ab Amico suo, qui libros hos Vaenum exponit, ultimam ac finale pretium uberius rescire meque literis suis educere, ut si tolerabile fuerit pretium tam hos quam etiam forte alios emendos determinare valeam; qui in reliquo me aestimatissimis favoribus commendo [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820