LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Pro transmisso tomo 30 collectiones conciliorum Mansianae gratias [...] ago, accepi librum hunc die 18 hujus una cum adnexo catalogo librorum in medesima Vaenalium, ex quo paucos duntaxat mihi selegi siquidem plenique illorum Germanici, vel Gallici [...] aut jam in Bibliotheca mea praeexistant. Ex Antiquae editionis libris nonnulli mihi omni derent, si praevie eos inspicere possem interim tres hic sub in adverso folio adscriptos, praeferenter autem Sacram scripturam tipis Moguntinis Ioannis Fust evulgatam si valde tolerabili pretio haberi poset, mihi comparare dignetur, majorem enim summam, quam fors apud nonnullos nimium affectionis pretium elevaret, neutriquam dare cupro. Mabillonici demum Acta sanctorum ordinis Benedictini in folio [...] pro quadraginta aliquot vel ad summum 50 florenis ac denique scriptores Geographiae Sacrae aque in folio sub [...] 151 pro decem vel duodecim florenis, ad rationem mei Domine Agente emere dignetur, cujus dexteritati me plene comitto, ac tam horum, refusionem, quam et pretium nuper transpositi tomi cum debita gratiarum actione post obtentam Domine Agente informationem illico Viennam missurus sum. [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820