LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Hodie illico necessaria disponam, ut transmissa pro me librorum cista grinsio adferatur; doleo autem summopere, quod rursum in coemendis libris, quos potissimum ob Antiquam sui editionem habere volui, per D. Baronem Brukenthal praeventus sim. An non quaeso idem hic dominus est, qui tanto studio libros colligit, ut nuper etiam publicis Novis libris vaenales conquisitam fuerit. Dignetur, id Agente Reverendissime oportune rescire, meque literis suis informare. Caeterum quod nunc libris tantos sui emptores maneis cantar, ipse quoque gratulor ex hoc enim desummere licet Amorem literarum jam sensori dissidi, bonisque operibus suam denuo aestimationem ac pretium futurum. transmissus librorum Catalogos needum accepi, eos proinde etiam num gnisii adherere puto, quam primum mihi redditi fuerint, mentem meam circa libros in auctione comparandos perscripturus sum, qui in reliquo aestimatissimis favoribus commendatus peculiori Cultu |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820