LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [819]

819 
Szily
János
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-12-27
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Ne pretium librorum literis Domine die 24 labentis exaratis in 284 florenos et xr  expositum diutius exhaereat, illud crastina statim die in Posta officio Grinsiensi deponi curabo ut illico per currum diligentiae Viennam promoveri valeat, nil dubitans quin Domino summam hanc paucos in tra dies rite perceptura sit, quocirca me deni literis suis edoceri, ac quietantiam transmitti peto.

Libros in duabus cistis nuper Vienna dimissos accide praestolor, hactenus enim necdum illos accepi, eosque probabilius ginsii ad heerere judico.

In Ephemeridibus Viennensibus tarde nimis adverti novam librorum auctionem in Domo Comitis Kinszki in der Herrn Gape pro die 24 hujus indictam esse, multum doleo, quod hac insinuatio oculos [...] fugerit; si tamen haec Licitatio etiam num perduraret, dignetus mihi ejus Catalogum transmittere, aut de aliis occurre fors occursuris Licitationibus tempestive informare.

Pro novi Anni Votis Domino plurimas refero grates ac vicissim opto, ut Domine tam hunc quam ex plurimos alios in omnigena prosperitate et constanti valetudine supervivere valeat. Ultro etiam Dominam oro, ut in bonis libris conquirendis et coemendis inposten[...] quoque operam suam mihi adicere dignetur. [...]

 

Latin
2024-04-24 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820