LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Tamen quidem Cornelii a Lapide Commentarios in S. Scripturam cum decem volumnibus in Bibliotheca mea habeam, quia tamen ad integritatem operis commentarii, quoque Pinedae et Le Blanc desiderantur, ideo opus isthoc denuo una cum Pineda et Le Blanc universim in Volumnibus 14. compactum et juxta nupernam in ephemeridibus Viennensibus factam Insinuationem apud Bibliopolam Sommer a 40 florenos [...] emere constitui Dominam plurimum requiro ut praedictos libros pro Bibliotheca mea prae exposito aut si fieri potest leviori pretio comparare, et una cum reliquis ad rationem mei indubie jam collectis proxima secura occasione transmittere, neque tam de facta desideratorum librorum emptione, quam vero de totali illorum pretio literis suis certiorem reddere dignetur. Caetorum expertis aestimatissimis favoribus commendatus peculiari cultu maneo |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820