LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [816]

816 
Szily
János
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-11-18
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbejegyzések

Securam tractus occasionem per Latorem praesentium Carolum Donátsi Mercatorem Sabariensem pro fatigiis in coemptione librorum causa mei habitis Dominae interea etiam donec Eandem amplius remunerari possim duodecim aureos isthic transmitto, ac una rogo, ut operam suam, quam hactenus in exquirendis et comparandis pro me libris adhibuit; porro quoque mihi addicere, et signanter libros postrema mea epistola ad 15. hujus per Scriptos di commodo pretio haberi poterunt, item  geographicam sacram auctore Carolo a P. Paulo, de qua Mense adhuc Mayo scripseram, procurare dignetur.

Samarithani Galliam sacram cum mappis Geographicis in folio Parisiis editam, et nuper apud Bintz vaenalem libenter emissem si duo et ultimi Tomi 11us et 12us non defuissent, quodsi Binz duos hos tomos prout mihi adpromisit jam procurasset ad emptionem ejus tanto promptius accederem quod alioqum Italiam Sacram Ughellii per Dominum emptam in Bibliotheca mea habeam. [...]

Latin
2024-04-24 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820