LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Non dubito literas Domini Abbatis Eolbei de dato 12 a dominae hactenus jam redditas esse in quibus eandem requisini, ut duos libros ex Cathalogo Brinziano excerptos, globum item tam caelestem, quam terraqueum a Bibliopola Sommer procurare dignetur; horam itaque emptionem, et subinde horum transpositio nem porro etiam majorem in modum commendo. Libri Brinziani jam omnes ite allati sunt, ac inter hos Albertus in tomis 21, auctori Classici in 102, Mabillonius de Actis Sanctorum ordinis S. Benedicti, et Waddingius in tomis 19. continentur, Verum quia ex Collectione conciliorum Mansii Venetiis edita tomos duntaxat 23. senu ab A. 1225 noque annum 1268 inclusive obtinui, residuos quoque ad integritatem operis comparare intendo, ac [...] Domino [...], ut quot quot tomi a 23tio incipiendo in lucem prodierant ut eos sicut pro Illustrissimo Domino Episcopo Rofnariensi ita pro me procurare, ac pretium, quod a singulo tomo desiderabitur, mihi [...] perscribere dignetur. Cujus in reliquo aestimatissimus favoribus commendatus constanti cultu persisto. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820