LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [814]

814 
Szily
János
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Bécs
Szombathely
1791-06-14
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Ephemeridibus Viennensibus postremo cursore acceptis inclusus quoque fuit elenchus librorum Bibliopolae Joannis Bintz numero marginali 31. insignitus, ex quo mihi nonnullos libros, prout adnexum folium exhibet, selegi, paratus eosdem, si integri fuerint, coemere sed cum inter reliquos de Bibliis Poliglottis Ariae Montani quinque duntaxat tomos in folio exporrat: ego vero in connotatione mea ex Bibliographia Jacobi de Bure desumpta non 5. Sed 8 Tomos ejusdem operis esse reperiam, non fenus et Alberti Magni opera in pluribus quam 19 tomis existere deberent, ideo priusquam me in emptionem inmittam, Domino requiro ut singulos isthic adscriptos libros et praeprimis memorata Alberti Magni opera, ac Ariae Montani Poliglotta, num integra, et absque defectu sint; inspicere, eorumque ultimum pretium mihi quo ocius significare dignetor. Coeterum de libris [..] et qualibus in postremra diei 3 Junii Auctione [...] coemptas informationem Domino praestolor, meque testatis tretiosis favoribus commendo [...]

Latin
2024-04-23 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820