LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Quod Domino desideratos libros juxta specificationem in literis suis die 7a huj ad me dimissis factam coemerit, et effective jam etiam Grisium promoverit, gratias [...] ago cumve recte offortuna occasio per Fratrem meum Dominum Ludovicum Buchholz Supremum Bellicum comissaritem die 12 labentis Viennam orbiturum et semet offerat, pretium eorundem librorum Universori 337 florenos 17. xros exportans Dominae transmittam. Dignetur itaque me subir tam de rite percepta pecunia literis suis informare, quam vero publicas si quae evenerint librorum auctiones mihi tempestive perscribere. Comitia nostra jam utcunque ad finem verqunt, et ultra 17a vel 18a februarii vix aut ne vix protrahentor, quare cum ego terminata dieta illico Domum reversurus sim, literas Dominae post hoc tempus non amplius Posonium, sed directe Sabariam ad me dirigi expeto, catalogos librorum Sabaria missos [...], ac aptentione mea Domine signifacabo, [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820