LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [806]

806 
Szily
János
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szombathely
Bécs
1791-05-20
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Causam tardioris mei responsi non quidem infirmitas, ex qua per dei gratiam mihi plene restitutis sum, verum nuperma mea ad Comitatus Szaladiensem excursio praebuit, unde redux et aestimatissimas Dominae literas per hujatem P. Priorem Dominicanorum missas, et libros ad rationem mei emptos accepi pro quibus identidem gratias, eoque ampliores refero quo magis mihi gratulor tam de levi eorum pretio quo comparati sunt, quam etiam de praestantia operis Bayliani cujus tipus et compactora est elegantissima, De officio secretarii consistorii Militaris Domino delato [...] congaudet, ex corde optans ut ampliores adhuc Honorum gradus consequi valeat, una tamen mihi [...] expeto, ut si fieri poterit, porro etiam in comparandis pro me libris operam suam mihi addicere dignet, qui adpromissam fatigiorum remunerationem praestare, gratum que meum animum testari nullatenus intermittam.

Expensas in libros ad 101 florenos et 32 xros factus, proxima occasione cum debita gratiarum actione refundam, quosnam porro libros tum ex communicato mecum auctionis catalogo excerperim, tum vero [...] connotatos libenter mihi comparare cuperem adversum epistolae hujus folium exhibet hos proinde si integri et absque defectu fuerint, tolerabili prout judicaverit pretio, coemi denuo [...] rogo et expertae Dominae dextertatiplene comitto, [...].

 

Ex Catalogo librorum qui in Bibliotheca Universitati Viennensis publicae auctioni exponentus die 3t [...] 1791. [...]

In Folio

sub 1787 Gretseri opera omnia Ratisbonae e735. 17. V.

Pauli Iovii opera omnia Basileae 1578. 2. Tom

Krantzii Vandalia Franc. 1575 Cromeri Polonia ibidem. Dubranii historia bohem. Basel 1575.

Aenea Silvii de Bohemor. Orig. ibidem eod.

Ottonis Frising opera Arg. 1515. Historia Hebraorum ex Sabellico. Basis 1515.

Suarez opera Mog. 1620. 21. Tom. 14. Vol.

437. Alphonsi Tostati opera Ven. 1596. 26. Tom.

Item ex specificatione librorum nupernis literis transmissa

Ughellii Italia Sacra Fol. Ven. 1727. Vol. 10. rarus. pretium in Catalogo 125

Ciampini Vetera Monumenta in quibus praecipue

Musica opera Sacrarum profanarumque aedium structura Vol. 3. Romae 1690. cum figurem. [...] liber rarus

Item Liber sub Titulo: Geographia Sacra, fine Notitia antiqua Diaecesium omnium Patriarchalium Metropoliticarum, et Episcopalium Veteris Ecclesiae ex SS. Conciliis, Patribus et Historia Ecclesiastica et Geographis Antiquis collecta auctore Reverendissimo Carolo a S. Paulo primum fuliensi et congr. fuliensium superiore [...] Episcopo Albrineensi, accesserunt Notae Lucae [...] et Paregnon notitias aliquot Ecclesiasticum et civiles diversis temporibus editas complectens cum 10 Tabulis Geographicis Amstelodami exeud Fran. Halma 1704. in fol. tomum. 

Huic operi adnexum est etiam: onomasticon Urbium et Locorum SSae seu liber de locis hebraicis graece primum ab Eusebio Caesareensi deinde latini scriptus ab Hieronimo in comodiorem reo ordinem redactus et tabula geographica Iudeae illustratus opera Jacobi Bonfrerii [...] recensuit et auxit Joannes clericus accessit huic editioni Brochandi Monachi Amstelodami exc. Franc. Halma 1707. item eidem libro adnexa Geographia Sacra V.

et testamento desumpta et in tabulas H. concinnata quarum [...] totius orbis in Bibliis Sacris

cogniti partes continet. terram promnissam 3a et 4a Jusu Christi ac [...] mansiones et Itinera auctore Nico: Sauson Abawilleeo accesserunt notae Ioannis Clerici Amstel. exc Franc. Halma 1704 in fol. 

2024-04-21 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820