LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Libros ad Rationem mei emptos, et nuper per Aurigam Provincialem in una cista et Involucro Grisium promotos, utpote Ciampini opera in tomis tribus Unghellim in 10, Gretserum in 17, Paulum Iovium in 2, Kranzium in uno, de Bure in 7, et Alphonsum [?] in 26. Voluminibus his diebus rite accepi unicus duntaxat Tomus ex Bibliographia de Bure de libris Philosophicis tractano desideratus quem cum probabilius per errorem aut oblivionem Viennae remansisse putem, alia opportuna occasione quantocius mihi submitti peto. Forte Domino Binz, apud quem priori cursore libros in 365 florenis constitui, remansum ex memorata Bibliographia tomum una cum reliquis coemptis meis libris, quos alioquin propediem Sabariam venturos spero, citissime et securissi me mittet. Libenter equidem tam Poliglotta Arie Montari, quam etiam Waddingium ac Samarithani Galliam Sacram eadem trae occasione emissem, sed cum ubique ad integritatem operis nonnulli tomi adhuc necessari sint, hinc Bibliopolae Binz refer ipsi hos quoque emendos me paratum fore, quamprimum residuos tomos procuraverit, meque de finali eorundem pretio literis suis edocuerit. metuebam enim tantam pecuniae summam in spem adeo incertam profundere pro libris quorum integritatem is longe facilius procurare poterit. Caeterum pro coemptis et transmissis his libris gratias Dominae identidem maximas ago, et [...] iisdem exquirendis solicitam, plenoque meo cum contento |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820