LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Ut primum literas Reverendissimi Domini Eölbei perceperam statim. Statim a Domino Ginz Topographiam Hungariae, et Augnstini Le Blanc. Historiam congragationum de Auxiliis Div. gratiae, e Domino Sammer autem utrumque globum una cum acu magnetica erim et non nisi opportunam occasionem exspecto, qua hac coempta simul cum opere Italico Costumi de Primi Christiani transmittere possim. Hero mihi reddita sunt literae Illustritatis Vestrae qui a me petit continuationem collectionis conciliorum incipiendo a Tomo 24to. Ille, qui pro Illustrissimo Domino Episcopo Rosnaviensi mihi procuraverat, iter in Italiam instituit, ante Novembram non reversurus, spero tamen me habiturum occasionem ei scribendi, quam si obtinuero, faciam ut ipse libros hos aut secum adferat, aut prius submittat quis mei continuis gratiis commandans humillime persevero Illustritatis vestrae Vienna 19 Aug 1791 |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820