LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [799]

799 
Szily
János
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Pozsony
Bratislava
Bécs
1791-01-30
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Cum in novo Seminario meo Clericorum sabariensi quampiam modicam Bibliothecam erigere, ac instruere copiam, Consilio potissimum Reverendissimi Domini Pray operam Reverendissime Domine expetendam esse duxi, ut libros eos quorum Catalogum huc adnecto, et de quibus succesivis temporibus scripturus sum, vel in licitationibus, vel a privatis Possessoribus, aut Quaestoribus tolerabili pretio comparare dignet. Gratum quidem mihi accidet si cupitos libros citius obtinere potuero attamen non desidero, ut praecipitanter emantur, eo quod tali casu majori fratro veneant. Quia vero quaestores etiam librorum pro suis fatigiis lucrum captantes cariori pretio vendere consescunt, ideirco eorum duntaxat ab iis libros emendos censerem dum in licitationibus aquiri non poterunt, Et, se res moram possa fuerit (quod respectu quaestorum communius auid it). Si quid questore [?] pro me emere vellet nomen meum retrieat, cum jam antea nonullorum librorum comparationem ipsi concredi deim.

In cunetis librorum ed editionem seu tipum spectandum erit, atque in id commitendum ut quantum possibile fuerit editiones vel Belgiae, vel Gallicae, aut Anglicame, ae saepe Romane sint: quoscunque libros Domine pro me coemerit, ets vel apud se retineat, vel apud Agentem meum Domino Georgius Nemes deporrat, qui et pecunias necessarias submisi [...], et Sabariam, coemptos libros mittet: quascunque autem alios expensas seu in translatione seu compositione librorum seu correspondentiis habuerit eas prompte refundam ac fatrigium etiam remunerari non intermittam. Praestolabor huc Posonium responsum uti praevideo nos adhuc tribus circites septimanis moraturos.

Ex diario Viennensi intelligo 3 febr Viennae In Rathgapell N. 648. licitationem librorum [...] , si quos priam libros ex Catalogo hortem pro seminario meo aptos judicaverit dignes mihi praevie perscribere, vel ipsum Catalogum mittere, quamvis enim sanctos patres et Ecclesiasticos potissimum procurare intendam, nihil ominus alios etiam profanos, et ex omni Genere unum ad minus et praestantionibus Auctoribus comparare intendo. [...]

Latin
2024-04-18 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820