LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [797]

797 
Szily
János
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Pozsony
Bratislava
Bécs
1791-02-02
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Pro transmisso Catalogo librorum qui his diebus Viennae mediante publica Auctione distrahentur, Dominae gratias [...] ago, et quo excerptos nonnullos Authores in adversa epistolae hujus facie ea de causa amoto, ut si justo ac tolerabili pretio aquin poterunt, ex illis

Domine ad rationem mei emere dignetur.

Certum quidem eorundem pretium de figere nequeo, eo quod multum ab antiquitate editionis a praestantia Chartae nitore tipi, ac ipsis etiam con licitantium circumstantiis dependeat in id tamen conmitendum esset, ut dimidium pretii illius quod in cruda constare solent fraud multum superent, tales praesertim libri quod caetero. quin etiam in cruda facile est reperire. Caeterum haec omnia arbitrio Domine judicanda plena cum fiducia reliquo, meque subinde de facta emptione informari peto, ac aestimatissimis favoribus commendatus

peculiari cultu persisto.

 

In folio

Baluzii Stephani Capitularia Regum Francorum additi Marculsi Monachi et aliorum

formalae veteres et Notae doctissimorum Virorum, Tomi 2, Parisiis 1677.

Codex Theodosiranus cum perpetius comentariis Jacobi Gothofredi, Tomi 5. Lugduni, 1665.

Pistori. Scriptores Rerum Germanicarum Tomi tres Ratisbonae, 1731

Thuani Historiarum sui temporis Tomi 4, Aurelianae

 

In Quarto

Historia del Concilio Tridentino di Pietro Soave Geneva 629.

Museum Italicum seu collectio veterum scriptorum ex Bibliothecis Italicis eruta I. Mabillon Tomi 2 cum [...], Parisis, 1687

Curtius Ruffus cum Notis variorum curante [...]burgio Lugd. Batav. 1729

 

In Octavo.

Opere del Paolo Sarpi 5. Volumi Venezia. 1677.

2024-04-18 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820