LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Magno gaudio me aeffecerunt literae Cominar Reverendissimae die 21 nunc decurrentis mensis ad me exaratae e quibus cognovi per solicitam Reverentiae operam plerosque desideratos libros levi admodum pretio, et quidem universim 127 florenis 58 [...] coemptos esse, gratias itaque rursus offriras ago, ac interea etiam, donec tam pro remuneratione fatigiorum Domine Vestre, quam vero pro comparandis imposterum libris necessarios sumptos transmittendi opportum occasio se obtulerit, 30 florenos in bancalibus schedulis isthoc advolutos Reverentiae Domini transmitto, ut una cum 101 florenos ac 52 (...) ja mantea perceptis praeexpositum librorum pretium exsolui valeat. [...] enixe requiro ut emptos hos libros prima opportunitate Sabaria transponere dignetur. Quod libros Bintz [...] adtinet; eatenus hodierno cursore ad ipsummet Bibliopolam Bintz qui mihi alioquin jam saepius libros procuravit ac proinde [...] metus est, literas scribo, et si ex defixo pretio tantis per remiferit, tum hos, tum etiam alios ex suo cathalogo recenter submisso excerptos adferri curabo. De residuis Tomis collectionis conciliorum mentem meam proxime prescripturus sum caeterum aestimatissimis favoribus commendatus peculiari culta persisto. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820