LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [792]

792 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szily
János
Bécs
Szombathely
1791-06-21
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvbeszerzések

Praesentibus literis exactas rationes reddo de libris partim jam coemptis, partim adhuc juxta ultimas tam Illustritatis vestrae quam Reverendissimi Domini Eölbei literas comparandis libri jam coempti ex catalogo manuscripto sunt sequentes

De Bure

Ciampini vetera monimenta

Ughelli Italia Sacra

in auctione

gretscheri opera omnia

Paul Jovii opera omnia

Kranzii Wandalia

Alphonsi Tostati opera

quam leri pratio hos acquisiverim Illustrita vietra ipsa mirabitur. Ottonis Frisingensis opera acguirere non potui. nec suarii. hujus autem exemplar longe elegantius editionis veneta in eleganti compactura gallica 23 Tomis constatis haberi potest. apud Dominum Binz pro 50 f. cateri ab Illustritate Vestra desiderati libri, qui apud eundam adhuc pro adjecto pratio haberi possunt sunt sequentes.

 

Biblia Poliglota Ariae montani. 5. Tom.

Waddingii Annales

Alberti Magni opera 21 tom

S. Bonaventurae opera

Lazii de gentium migratione

Kircheri Massaria

Büsching Erdbeschreibung

Collectio nova conciliarum 23 tom ultimus tomus in cruda est

Gallia Sacra

Collectio Anth. classicorum in 102 voluminibus quorum 81 galli comp. 21 in crudo.

Suarez

 

Libros hos omnes ipse lustravi, ac bene conditionatos partim in suilla, partim in gallica compactura inveni. Bibliam Poliglotam quod attinet, sequentia adnotanda habeo: Tomis his quinqua tota s. Scriptura tam veteris quam novi testamenti, una cum gramatica linguarum integerrime continetur. in 3 tomis, qui desunt, non nisi Dictionarium linguarum continetur. 5 illi Tomi sunt valde elegantes in snilla compactura. Exemplar Alberti Magni hic adnotatum 21 Tomo constans ut omnino completum ideo etiam 75 f constat, aliud exemplar nuper 19 Tomis adnotatum incompletur exemplar est. Authores classici in collectione contum duorum voluminum omnes omnino sunt, quos longum foret enumerare. Si collectio conciliorum quae 23 Tomis nondum integra est, empta fuerit malignos operis hujus Tomos procurandi ego ipse occasionem habeo, et acta Illustrissime Domino Episcopo Rosnaviensi procuravi.

Haec sunt, quae de quibus dam ex his libris in specie adnotanda habui; superest, ut, si Illustritas vestra omnes hos libros a me emi vult, humillime rogam, ut mihi pecunias pro exsolvindis statim his libris necessarias submittat, aliis enim non pridem factis expensis tanta mihi pecunia nunc ad manum est. Ego de omnibus factis expensis finito toto negotio exactas rationes reddam [...]

 

Viennae 21 Juni 1791

Antonius Kurz

Latin
2024-04-17 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820