LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [791]

791 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szily
János
Bécs
Szombathely
1791-05-27
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
könyvbeszerzések

Gaudeo singulariter, quod Illustritati vestrae cura mea ac solicitudo in procurandis libris tantopere probetur, atque desiderio satisfiat, conabor et in posterum pro posse satisfacere. Libros et ultima Illustritatis Vestrae et in Reverendissimi Domini Eölbei hodie obtenta epistola ad notatos certe obtinere conabor. Illos 101 florenos ac 10 X pro libris nuper comparatis a spectabili Domino Agente Nemes jam accepi; cum Illustritas vestra per P. Priorem Dominicanorum significaverit, ut summam pro libris expositam ab eodem petam geographiam sacram Auctori Carola a S. Paulo etc hactenus nuspiam reperi, est enim liber valde rarus si uspiam reperivi poterit, certe comparare non negligam. Pro aggratulatione de officio secretarii obtento gratias demisissimas refero, ac ulterioribus benignissimis favoribus me humillime commendo

 

Viennae 27 May

2024-04-17 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820