LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Redditis ut par est, copiosissimis gratiis Domine Vestre Reverendissime, ac Illustrissime ex reiterata assecuratione, et confirmatione efficacissimorum suaorum Officiorum ad mei favorem penes istos Reverendissimos Dominos Episcopos, qui utebantur opera defuncti Domini Giordani, et qui adhuc novo Agente provisi non sint, quemadmodum benignissime certificare dignatur per humanissimum, ac novissimum suum Folium, signatum die 21 elapsi Septembris; Pro sui directione, regula, ac notitia participare debeo, quod jam ex parte Celsissimi, ac Eminentissimi Cardinalis Primatis electus, et subrogatus fuerim in locum supradicti defuncti Giordani, ita ut quad dictum Celsissimum, et Eminentissimum Cardinalis opus non sit, ut desuper dirigantur Officia sua, quae unice dirigenda erunt ad alios Episcopos qui defuncto Giordani addicti erant, ex quorum Nomina Domini Vestre Reverendissime ac Illinque apprima nota essa non dubito. Gratulans autem, gaudensque, quod superiores meae Litere, datu sub diebus Augusti, et ejusdem decursi Septembris, una cum fide, seu testimoniali Litera hujus Sacrae Congregationis Concilii, ad manus ipsius Dominis Vestre Reverendissime ac Illustrissime fidelissime pervenerint, subjungo in adimplementum unice, et exequutionem suorum mandatorum, quod integre et totales occurse impense, in exequenda visitatione horum Sacrorum liminum comprehensis Secretariis dicte Congregationis pro supradicta testimoniali Litera, comprehensisque Eleemosynis solvit consuetis In Basilicis Vaticana, et Sancti Pauli extra muros, aliisque de stylo solvendis, comprehensaque expensa currus pro adimplenda eadem visitatione necessaria, adscenderint ad aureos septem cum dimidio, instantissime me commendo continuationi pretiosissimi sui amorii ac Patrocinii, et cum profundissimo sacratissimas deosculor vestes. Rome 13 Octobris 1781 P.S. Expectantur hic, et in hoc Germanico, et Hungarico Collegio de die in diem novi Alumni, inter quos (ut audio) erunt duo ex isto Hungarico Regno, unus ex Dioecesi Dominis Vestre Reverendissime et Illustrissime, alter vero ex Jaurinensi. |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820