LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Plenis, copiosissimisque redditis antes omnia gratiis et Domini Vestre Reverendissime, et Illustrissime, ex distincta, ac voluminosa Informatione fatalissimi [...] Augustissime Imperatricis Regine, quos sit in Coeli; de quo sane fatali obitu, licet previe ad adventum veneratissimi sui, ac novissimi Folii, jam tristis Nuncius hic pervenisset, concurrentes tamen circumstantie prout relate fuerunt per eamdem Dominem Vestrem Reverendissimam et Illustrissimam, note utique non erant; Et ideo et mihi, et pluribus aliis praerelatum suum humamissimum Folium gratissimum evasit. Cum autem usque, et sub die 13. mox elapsi Decembris, et Apostolicum Breve demandate, matrimonialis Dispensationis effective expediverim; Et demandatam Gratiam, seu prorogationem novi termini ad constituendos Examinatores Synodales, jam tunc obtentam nunciaverim; Et demum altera pariter injunctam instantia pro Dispensatione super retentione duorum Incompatibilium, jam a me promotam retulerim: Hec omnia confirmo per presentem; Ac ulterius, et in exequutionem datu fidei, er hac ipsamet Litera adnecto. Decretum prorogationis termini ad constituendos ut supra Examinatores; Addoque pro sui notitia, et instructione, quod pedetentim procedo quoque ad expeditionem supramemoratus Dispensationis pro retentione Incompatibilium, circa quam prertolandam prius meditabam precisum ordinem istius Reverendissimi Domini Canonici, et nominat Prepositi, sed modo expeditionem aliquantulum accelerare accuratius judico. [...] |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820