LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE
Könyvügynök, Bécs |
Ultima auctio librorum finita tandem est, in qua omnes libros, excepto unico, quos Illustritas vestra desiderabat, et quidem valde levi pretio obtinui, uti rationes in altera pagina adjectae docent. Reliquos quoque libros petitos coemi, atque omnes simul in cistas ipse composui ac aurigae fido tradidi, qui illos proxime ginsium, et inde Sabariam devehet, per currum diligentiae enim mittere nimium constat. Addidi aliquot librorum venalium catalogos, aiquos fors ex illis emere Illustritati Vestrae placet. Admodum Reveretiam Dominum Parochum ginsiensem de adventu librorum per literas praemonui rogavique ut 5 f portiorii hic cum auriga contractos exsolvat, et libros Saabariam expediat. Atque ita desiderio Illustritatis Vestrae in hocte negotio [...] exacte satisfecisse spero, ac me gratiis et favoribus humillime commendans distinctissimo cum cultu persevero. Viennae 7 martii 1791 Rationes Expensarum Biblia Poliglotta una cum Lexico Raynandi Opera Joann. Gersonii opera Thesaurus veterum Dipticorum Bibliotheca codie[...] manuscriptorum Pauli Jovii Descriptiones Regionum Dubravii Historia Bohemiae Ianfranci Episcopo opera omnia lactarictii opera omnia Molinae opera omnia Ptolomaei Almagestum |
Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820
Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820