LITERARY AND SCHOLARLY CORRESPONDENCE

Írói és tudóslevelezés [781]

781 
Kurz
Anton
Könyvügynök, Bécs
Szily
János
Bécs
Szombathely
1791-08-09
Szombathelyi Egyházmegyei Könyvtár
Könyvvásárlások

Acceptis Illustritatis Vestrae literis eadem adhuc die illico Bibliopolam Sammer accessi, ut globum terraqueum aspiciam. Intellexi ex illo  et ipse vidi non solum terraquam, sed etiam coelestem globum esse, et utrumque simul 45 f, sed non leviori pretio vendi. Uterque globus novissimus, et, quantum oculis mensurare poteram, circiter 104 pollicum gallicorum est. interrogavi etiam, an globus terrestris absque coelesti haberi possit, responsum mihi est, posse haberi, quamvis cum difficultate. Itaque quid mihi agendum, hoc in negotio, mandatum ab illustritate vestra exspecto. Eram eadem die quoque apud Dominum Ginz , ac causam cur nil scribat, nec libros mittat, interrogavit, respondit, se et jam scripsisse, et libros ab Illustritate vestra desideratos misisse. Haec sunt, quae respondenda habeo, queis [...] gartiis ac favoribus humillime commendans persevero.

Viennae 9 Aug. 1791

 

Antonius Kurz

Latin
2024-04-15 00:00:00
Dóbék Ágnes
 

Készült az MTA BTK "Lendület" Kutatócsoport keretében: Nyugat-magyarországi irodalom 1770–1820

Edited and published in the project "Lendület/Dynamism" Research Group of Research Centre for Humanities of Hungarian Academy of Sciences: Western Hungarian Literature 1770–1820